- LUCINA
- I.LUCINADea partuum praeses, quae et Iuno dicitur, et Diana. Dicta, quod lucem nascentibus tradere crederetur, unde et Lucetia. dicta est. Vel a luco, in quo ei aedes, ubi lotos erat mirae vetustatis, Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6. Eidem Kal. Martiis templum in esquiliis datum est, Idem. l. 4. c. 7. Fuit quoque Ops vel Opis dicta. Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 95.----- quum Cynarae traheret Lucina dolores.Ovid. Fast. l. 2. v. v. 449. et 451.Gratia Lucinae dedit haec tibi nomina lucus.Aut quia principium tu Dea lucis habes.Vide eund. Fast. l. 6. v. 39. et Met. l. 9. v. 788. Catull. Carm. 34. v. 13.Tu Lucina dolentibusIuno dicta puerperis.Nic. Lloyd. Hanc familiatis viguit advocandi mos, parturientium Deam, quae Illithya Graecis et Zygia, Latinis quoque Opigena dieta est. Huic vota ipsae nuncupabant puerperae, quem morem eleganter exprimit Prop. l. 4. Eleg. l. 4. Eleg. 1. v. 95. et seqq.Idem ego quum Cinarae traheret Lucina dolores,Et facerent uneri pondera lenta moram.Iunoni votum facile impenetrabile, dixi,Illa parit. libris est data palma meis.et est eius memoria in inseriptionibus quoque servata. Sic apud Gruter. P. 41. Dianae. Lucinae. invictae. Cn. Pompeius. Cn. Lib. Barbus. Procurat. Tibicin. Rom. voto. suscepto. L. M. Eidem hastas consecrabant publico vaccas nomine immolaturaed; Unde saepissime in nummis statua eius hastae subnixa cernitur, ipsaqueve Iuno Quiris passim appellatur: et ne quid desset, nummis cuis monumenta ei erigebant. Cultus ad rom. transiit a Graecis, quibus Diana Lucina et Lucifera erat, teste Cic. de Nat. Deor. l. 2. θεὰ Δίκτυννα et Λοχεία Orpheo in Hymno, et in inscr. Gruteriana p. 1011. Dianaie Loch. S. P. C. D. S. Gineceiae. P. F. Rufa. Pomponia. quae eadem cum Luna, Levana Gap desc: Hebrew ex Hebraeorum origine, cuncta ad partum, tamquam noctis Praeses et ffemineum sidus conferens. Vide thom. Bartholin. l. de Puerp. Vett. Coronamentum huius Daemonis quod attinet, dictamno, herbâ odoratâ, πρὸς τοὺς τόκους τῶ γυναικῶν, ad partûs facilitatem, prodesse creditâ, Antiquitas eam coroinavit, uti discimus ex Euphorione, cum de Lucina canit,Στεψαμένη θαλεροῖσι συνήνθετο δικτάμνοισι.Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. Simulacrum eius ex Marmore asservari in Musseo Kircher. refert id Descript. eius Georg. de Sepib. p. 8.II.LUCINAnobilis Romana, a Piniano marito conversa: A'Tyranno Maxentio, in proscriptorum numerum relata est, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.